Verkehrswende Praktische Beispiele

  1. Falso queritur de natura sua genus humanum, quod imbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur.
  2. nam contra reputando neque maius aliud neque praestabilius invenias magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempus deesse.
  3. sed dux atque Imperator vitae mortalium animus est. qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe quae probitatem, industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere quoiquam potest.
  4. sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa lubidine paulisper usus, ubi per socordiam vires, tempus, ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur: suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt.
  5. quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto Studio aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa petunt, neque regerentur mägis quam regerent casus et eo magm’tudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent.

< zurück